Revelation of John 22

Postquam situm civitatis, dignitatem ejus, et muros et fundamenta ostendit, describit refectionem quam Deus civitati praebuit, et in praesenti, maxime in futuro. In praesentia Deitatis vel imitatione vitae Agni, qui proposuit nobis in se exemplum. Id est aquam fluentem, id est aeternam beatitudinem. In specie aquae notatur ablutio baptismi, qua ad istam beatitudinem pervenitur. Id est de illis in quibus principaliter sedebit Deus, quia in illis maxime est, et per instructionem eorum minores coronabuntur. Circa flumen, id est, in hac vita habemus id est corpus et sanguinem Christi, in quibus reficimur ultra flumen, id est, in futuro habebimus ipsum praesentem. Vel per circa flumen, accipiamus tempus ante baptismum, per ultra, illud quod fuit post baptismum, ut denotemus fideles et in veteri et in nova lege salvatos per Christum, quod significavit Moyses qui duxit filios Israel usque ad flumen Jordanis, et Jesus filius Nave, qui de flumine Jordanis duxit eos in terram promissionis. Quasi dicat: Ipse refectionem dat, ipse etiam dat eis qui pararent eos quibus ipse reddat. Id est prophetas et apostolos in fidem Trinitatis per quatuor mundi partes fructificantes. Quasi dicat: Et quod Christus reddet fructum, hoc erit sic, quod apostoli, et post eos alii etiam spargent folia ipsius Christi. . Sicut in principio posuit commendationem visionis, sic etiam jam ad ultimum ponit. Et bene debes credere, quia ille qui in potestate habet dona Spiritus sancti, per quem locuti sunt omnia prophetae quae dixerunt. etc. Sicut angelus Joanni, sic Joannes commendat discipulis suis: quasi dicat: Non propter me facta est haec annuntiatio mihi, sed ut vos mihi credatis. . Hic dat nobis intelligere, quod pro his in veneratione debemus eum habere, nec tantum eum, sed Deum adorare, et per observantiam verborum libri, purificationem angelorum consequi. etc. Non sunt a munere prophetiae alieni putandi, qui habent gratiam interpretandi: ut Augustinus, Hieronymus, Ambrosius, Gregorius, etc. . Quia posset objici quod malum esset prophetare malis, cum gravius essent inde puniendi, dictum est sibi, ne ideo cesset, quia justum est. . etc. Quia dixerat: Nocens noceat, sordens sordescat, ne aliquis malus diceret: Cum sim malus, quare me poeniteret? dicit. Non solum beati sunt qui majorem respuunt persecutionem, sed etiam illi qui contaminaverunt stolas suas quas in baptismo acceperunt, si deinde laverint eas, et eos peccasse poeniteat. . Commendavit Joannes librum, per angelum, per sui dignitatem, modo etiam per auctoritatem ipsius Christi. Quasi dicat: Omnes audientes sciant Clara stella, id est, magna charitas annuntians diem, id est futuram beatitudinem, per meam resurrectionem in mane factam id est Trinitas, quae pro puritatis excellentia spiritus dicitur: etc. Hic etiam subdit testimonium Trinitatis et fidelium, quasi: Ideo debetis recipere, quia spiritus et sponsa, etc. Non tamen quilibet, sed ille tantum veniat, qui sitit: id est credere desiderat. Et non est labor, quia sola voluntas sufficit. etc. Postquam commendationem posuit per se, per angelum, per Christum, per Trinitatem, per fideles; qui quosdam sciebat esse in Asia qui pro suis erroribus fovendis aliquid adderent vel demerent, supponit excommunicationem. . Consummatio apostoli in verbo Christi.
Copyright information for VulgGlossa